FUNALIA

FUNALIA
FUNALIA
teste Serv. in Virg. Aen. l. 1. v. 731. dicta sunt, quia ante usum papyri, antiquitus funes cerâ circumdabant: quod iisdem verbis expressit Isid. Etym. l. 20. c. 20. Eorum figuram praefetunt Angeli insculpti in vetere monumento e marmore Synnadico, in quo Patavii ossa Lucae Evangelistae, in templo D. Iustinae, iacere dicuntur. Et hoc procul dubio etymon habet vox Ecclesiastica Intortitia, Ital. Torcie et Torchii: imo et Hispanica Antorcha. Funalia enim funes intortos referebant. Addatur etiam, fomitem gossypinum, quem hodie cerâ superinducimus,
ab Italis appellari Pavero, corrupta papyri, cuius modo Servium meminisse vidimus, nomenclatura. Hos qui gerebant, ad Lychnum, ad Funale, ad Laternam, Lampadophori et Taedigeri appellati sunt. Hi praecincti lumbos et lychnos ferentes, dominum domi praestolabantur, a cena revertentem, quorum aliqui Dominorum quoqueve comites erant. Val. Max. l. 3. c. 6. Caius autem Duillius, qui primus navalem triumphum ex Poenis retulit, quotiescumque epulaturus erat, ad Funalem cereum, praeeunte tibicine et fidicine, a cena domum reverti solitus est. Eorundem meminit Iuv. Sat. 3. l. 1. v. 282.
——— Sed quamvis improbus annis
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena
Vitari iubet, et comitum longissimus ordo:
Multum praeterea flammarum et aenea lampas.
Et vero sine his domnius bene pouts, qui domum se contulisset? Propert. l. 2. Eleg. 29. Initio.
Hesterna mea lux cum potus nocte vagarer,
Nec me servorum duceret ulla manus;
Obvia nescio quot pueri mihi turba minuta
Venerat etc.
Vide Laur. Pignor. de Servis. p. 86. et 87.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ФУНАЛИИ —    • Funalia,          смоляные факелы или свечи из пакли и тонких веревок (funis), в более обширном смысле подсвечники для восковых свечей; даже канделябры иногда называются funalia …   Реальный словарь классических древностей

  • Coriolopsis floccosa — Scientific classification Kingdom: Fungi Phylum: Basidiomycota Class: Basidiomycetes …   Wikipedia

  • CESTROSPHENDONAE — teli genus, de quo sic Liv. l. 42. c. 65. ubi de bello Romanorum cum Perseo, ultimo Macedonum Rege: Anceps Romanos terror circumstabat Maxime cestrosphendonis vulnerabantur, hoc illô bellô novum genus teli inventum est. Bipalme spiculum hastili… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • LYCHNUS — apud Mart. l. 4. Epigr. 90. cuius Epigraphe de rusticatione. v. 8. Dum parvus lychnus modicum consumat olivi, ex Graeco λύχνος, lucerna est. Alias Luctat. Placid. Grammaticus, ad Stat. Theb. l. 1. v. 520. Ast alii tenebras et opacam vincere… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAEDA — an quasi δετὴ, quod esset fax in fasciculum colligata, an ex δᾶς δᾷδος etc. frequenti in usu priscis fuit, unde inter servos, non solum ad Lychnum, ad funale, ad laternam Lampadophorique, sed et Taedigeri fuêre: Inprimis in Sacris Nuptiis et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of extinct and endangered species of Lithuania — This is a list of extinct, endangered and threatened animals of Lithuania. Collecting of this list started in 1959 and current version (2003) contains 815 species 23 mammals, 75 birds, 128 insects, 224 flowering plants, 199 fungi and… …   Wikipedia

  • Université de Ndjamena — Université de N Djamena Devise Noctem Flammis Funalia Vincunt Nom original Université du Tchad Informations Fondation 1971 Type Université publique Régime linguistique Arabe et Français …   Wikipédia en Français

  • Universidad de Yamena — Université de Ndjamena Universidad de Yamena Acrónimo UNDT Lema «Noctem flammis funalia vincunt[1] » «Derrotan las antorchas con su llama a la noche» …   Wikipedia Español

  • CANDELABRA Veterum — ita fere fiebant, ut hodie videmus ea, quibus in templis utuntur: catinus erat vel scyphus, et in medio uncinus, cui infiegebatur candela. Varro de Vita Populi Rom. apud Servium, Facibus aut candelâ simplici, aut ex funiculo factâ, cerâ vestitâ:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”